Hľadaný výraz: psalms 114, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro, 2 factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius. 3 Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum; 4 montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. - 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum? 6 Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob, 8 qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.

1

mail   print   facebook   twitter